2Thessalonians - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum
  • 2. ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini
  • 3. ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
  • 4. qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
  • 5. non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
  • 6. et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
  • 7. nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
  • 8. et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
  • 9. eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
  • 10. et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
  • 11. ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
  • 12. ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati
  • 13. nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
  • 14. ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
  • 15. itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram
  • 16. ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia
  • 17. exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono
أعلى