2John - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem
  • 2. propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum
  • 3. sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate
  • 4. gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre
  • 5. et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum
  • 6. et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis
  • 7. quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus
  • 8. videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis
  • 9. omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet
  • 10. si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis
  • 11. qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis
  • 12. plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit
  • 13. salutant te filii sororis tuae electae
أعلى