Philemon - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
  • 2. et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est
  • 3. gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
  • 4. gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis
  • 5. audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos
  • 6. ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu
  • 7. gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
  • 8. propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet
  • 9. propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
  • 10. obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
  • 11. qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis
  • 12. quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe
  • 13. quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii
  • 14. sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
  • 15. forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere
  • 16. iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
  • 17. si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
  • 18. si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
  • 19. ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes
  • 20. ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino
  • 21. confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies
  • 22. simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis
  • 23. salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
  • 24. Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei
  • 25. gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen
أعلى