2Timothy - Chapter 4 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius
  • 2. praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina
  • 3. erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus
  • 4. et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur
  • 5. tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple
  • 6. ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat
  • 7. bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
  • 8. in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius
  • 9. festina venire ad me cito
  • 10. Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam
  • 11. Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium
  • 12. Tychicum autem misi Ephesum
  • 13. paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas
  • 14. Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius
  • 15. quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
  • 16. in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur
  • 17. Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis
  • 18. liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen
  • 19. saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
  • 20. Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti
  • 21. festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes
  • 22. Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen
أعلى