1Timothy - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
  • 2. pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
  • 3. hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
  • 4. qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
  • 5. unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
  • 6. qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
  • 7. in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
  • 8. volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
  • 9. similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
  • 10. sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
  • 11. mulier in silentio discat cum omni subiectione
  • 12. docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
  • 13. Adam enim primus formatus est deinde Eva
  • 14. et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
  • 15. salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
أعلى